- INDUCIAE
- INDUCIAELycanoris inventum, iuxta Plin. l. 7. c. 56. sunt conventio, per quam bello manente ad tempus bellicis actibus abstinendum est. Virg. pacem sequestram dixit, Serv. ad eum, pacem temporalem, ut et Thuxydidis Scholiastes εἰρην´ην πρόςκαιρον πόλεμνον ώδίνουσαν, Varro pacem casirorum paucorum dierum Stat. Pacis moram, quod vide etc. Nomen non tam, ab eo, quod A. Gell. vult l. 19. c. 8. inde uti iam nec ab endoitu, i. e. introgressu, ut Opilius voluit; Sed quod inde i. e. a certo tempore otium sit, quomodo ἐκεχειρίαν Graeci vocant. Sunt enim Induciae, in bello otium, non pax; ideoque accurate loquuntur Historici, qui narrant saepe, pacemnegatam, inducias datas, Liv. l. 10. c. 22. Plutarch. Iustin. l. 3. c. 7. et 26. Quare nec nova indictione opus est: nam, sublato impedimento temporali, ipso iure se exserit starus belli, non mortuus, sed sopitus, ut dominium et patria potestas in eo, qui a furore convaluit. Apud Liv. tamen, ex Fecialium sententia, finitis induciis, bellum indictum legimus: sed nim. istis non necessariis cautionibus ostendere vett. illi Romani voluêre, quantopere pacem amarent, et quam iustis de causis in arma retraherentur, ut ipse Liv. innuit l. 4. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, induciaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat et ante diem rebellaverant: missi tamen feciales, nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Quantum autem per Inducias utrinque liceat, vel non liceat, quaeque alia huc pertinent, persequitur accurate H. Grot. de Fure Belli et Pacis l. 3. c. 21. Addo hoc unum, in more positum olim, ut qui per Inducias caesorum corpora recepissent, renuntiare victoriae viderentur, adeoque ne tropaeum quidem erigere rite possent, iuxta dictum Diod. Sic l. 17. c. 68. ἀίτησιν dicentis τῶ νεκρῶν προνέχειν ἥττης ὁμολόγησιν. Et factum Eumenis, ad caesos regressi, ut victoriam ancipitem hactenus certo sibi assereret, apud eund. l. 19. c. 31. qua de re vide Berneggerum Not. ad Fustin. l. 6. c. 7. uti de Induciarum violatoribus iam supra aliquid vidinus, in Brutulus. De induciis forensibus, vide infra in voce Quingenti: De Induciis perpetuis opp. S. Perri ins. Sarmiae, veteri privilegio, concessis, ubi de hac ins. vide quoque in voce Treuga: ubi de Trevag Domini quaedam, a feria quarta usque ad secundam primo, dein omnibus diebus Sabbathi usque ad diem Lunae, aliis tandem diebus sollennibus festisque medio aevo, obtinente.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.